Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.22 Cic. Fam. 16.23 (English) >>Cic. Fam. 16.24

Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44). CICERO TIRONI S. 16.23.1 tu vero confice professionem, si potes ; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat. verum tamen-. Balbus ad me scripsit tanta se ἐπιφορᾷ oppressum, ut loqui non possit. Antonius de lege quod egeritliceat modo rusticari. ad Bithynicum scripsi. 16.23.2 de Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri πανικοῖς intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim ; et hercle, quod timidus ipse est, θορυβοποιεῖ. ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro. nec tamen te avoco a syngrapha ; γόνυ κνήμης. cras exspecto Leptam etn. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.22 Cic. Fam. 16.23 (English) >>Cic. Fam. 16.24

Powered by PhiloLogic